Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ezekiel 27

The Book of the Prophet Ezekiel

Return to Index

Chapter 28

1

 

  et factus est sermo Domini ad me dicens  

 

 


2

 

  fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei  

 

 


3

 

  ecce sapientior es tu Danihele omne secretum non est absconditum a te  

 

 


4

 

  in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis  

 

 


5

 

  in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem et elevatum est cor tuum in robore tuo  

 

 


6

 

  propterea haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei  

 

 


7

 

  idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent decorem tuum  

 

 


8

 

  interficient et detrahent te et morieris interitu occisorum in corde maris  

 

 


9

 

  numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te  

 

 


10

 

  morte incircumcisorum morieris in manu alienorum quia ego locutus sum ait Dominus Deus  

 

 


11

 

  et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis leva planctum super regem Tyri  

 

 


12

 

  et dices ei haec dicit Dominus Deus tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore  

 

 


13

 

  in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum tuum sardius topazius et iaspis chrysolitus et onyx et berillus sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt  

 

 


14

 

  tu cherub extentus et protegens et posui te in monte sancto Dei in medio lapidum ignitorum ambulasti  

 

 


15

 

  perfectus in viis tuis a die conditionis tuae donec inventa est iniquitas in te  

 

 


16

 

  in multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate et peccasti et eieci te de monte Dei et perdidi te o cherub protegens de medio lapidum ignitorum  

 

 


17

 

  elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te  

 

 


18

 

  in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam producam ergo ignem de medio tui qui comedat te et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te  

 

 


19

 

  omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te nihili factus es et non eris in perpetuum  

 

 


20

 

  et factus est sermo Domini ad me dicens  

 

 


21

 

  fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem et prophetabis de ea  

 

 


22

 

  et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Sidon et glorificabor in medio tui et scient quia ego Dominus cum fecero in ea iudicia et sanctificatus fuero in ea  

 

 


23

 

  et inmittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis eius et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum et scient quia ego Dominus  

 

 


24

 

  et non erit ultra domui Israhel offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis et scient quia ego Dominus Deus  

 

 


25

 

  haec dicit Dominus Deus quando congregavero domum Israhel de populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram gentibus et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Iacob  

 

 


26

 

  et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter cum fecero iudicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum et scient quia ego Dominus Deus eorum  

 

 


Ezekiel 29

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: