Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Jeremiah 17

The Book of the Prophet Jeremiah

Return to Index

Chapter 18

1

 

  verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens  

 

 


2

 

  surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea  

 

 


3

 

  et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam  

 

 


4

 

  et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret  

 

 


5

 

  et factum est verbum Domini ad me dicens  

 

 


6

 

  numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel  

 

 


7

 

  repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud  

 

 


8

 

  si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei  

 

 


9

 

  et subito loquar de gente et regno ut aedificem et ut plantem illud  

 

 


10

 

  si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei  

 

 


11

 

  nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra  

 

 


12

 

  qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus  

 

 


13

 

  ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel  

 

 


14

 

  numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes  

 

 


15

 

  quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas in itinere non trito  

 

 


16

 

  ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit caput suum  

 

 


17

 

  sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum  

 

 


18

 

  et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones eius  

 

 


19

 

  adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum  

 

 


20

 

  numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis  

 

 


21

 

  propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio  

 

 


22

 

  audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis  

 

 


23

 

  tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis  

 

 


Jeremiah 19

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: