Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Jeremiah 6

The Book of the Prophet Jeremiah

Return to Index

Chapter 7

1

 

  verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens  

 

 


2

 

  sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum  

 

 


3

 

  haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto  

 

 


4

 

  nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini templum Domini est  

 

 


5

 

  quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis iudicium inter virum et proximum eius  

 

 


6

 

  advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis  

 

 


7

 

  habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum  

 

 


8

 

  ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non proderunt vobis  

 

 


9

 

  furari occidere adulterare iurare mendaciter libare Baali et ire post deos alienos quos ignoratis  

 

 


10

 

  et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas  

 

 


11

 

  ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus  

 

 


12

 

  ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel  

 

 


13

 

  et nunc quia fecistis omnia opera haec dicit Dominus et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis et vocavi vos et non respondistis  

 

 


14

 

  faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo  

 

 


15

 

  et proiciam vos a facie mea sicut proieci omnes fratres vestros universum semen Ephraim  

 

 


16

 

  tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis laudem et orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te  

 

 


17

 

  nonne vides quid isti faciant in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem  

 

 


18

 

  filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginae caeli et libent diis alienis et me ad iracundiam provocent  

 

 


19

 

  numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus nonne semet ipsos in confusionem vultus sui  

 

 


20

 

  ideo haec dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum super viros et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non extinguetur  

 

 


21

 

  haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes  

 

 


22

 

  quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum  

 

 


23

 

  sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis  

 

 


24

 

  et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt in voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante  

 

 


25

 

  a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo et mittens  

 

 


26

 

  et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem et peius operati sunt quam patres eorum  

 

 


27

 

  et loqueris ad eos omnia verba haec et non audient te et vocabis eos et non respondebunt tibi  

 

 


28

 

  et dices ad eos haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum  

 

 


29

 

  tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum quia proiecit Dominus et reliquit generationem furoris sui  

 

 


30

 

  quia fecerunt filii Iuda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam  

 

 


31

 

  et aedificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii Ennom ut incenderent filios suos et filias suas igni quae non praecepi nec cogitavi in corde meo  

 

 


32

 

  ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus  

 

 


33

 

  et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae et non erit qui abigat  

 

 


34

 

  et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae in desolatione enim erit terra  

 

 


Jeremiah 8

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: