Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Jeremiah 2

The Book of the Prophet Jeremiah

Return to Index

Chapter 3

1

 

  vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus  

 

 


2

 

  leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis  

 

 


3

 

  quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescere  

 

 


4

 

  ergo saltim amodo voca me pater meus dux virginitatis meae tu es  

 

 


5

 

  numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti  

 

 


6

 

  et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi  

 

 


7

 

  et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere et non est reversa et vidit praevaricatrix soror eius Iuda  

 

 


8

 

  quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa  

 

 


9

 

  et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum ligno  

 

 


10

 

  et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus  

 

 


11

 

  et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam aversatrix Israhel conparatione praevaricatricis Iuda  

 

 


12

 

  vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israhel ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum  

 

 


13

 

  tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus  

 

 


14

 

  convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion  

 

 


15

 

  et dabo vobis pastores iuxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina  

 

 


16

 

  cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra  

 

 


17

 

  in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi  

 

 


18

 

  in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israhel et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris  

 

 


19

 

  ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis  

 

 


20

 

  sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israhel dicit Dominus  

 

 


21

 

  vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui  

 

 


22

 

  convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster  

 

 


23

 

  vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino Deo nostro salus Israhel  

 

 


24

 

  confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorum  

 

 


25

 

  dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri  

 

 


Jeremiah 4

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: