Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Samuel 13

The Second Book of Samuel

Return to Index

Chapter 14

1

 

  intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom  

 

 


2

 

  misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum  

 

 


3

 

  et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi posuit autem Ioab verba in ore eius  

 

 


4

 

  itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit serva me rex  

 

 


5

 

  et ait ad eam rex quid causae habes quae respondit heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus  

 

 


6

 

  et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum  

 

 


7

 

  et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram  

 

 


8

 

  et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et ego iubebo pro te  

 

 


9

 

  dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus eius sit innocens  

 

 


10

 

  et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te  

 

 


11

 

  quae ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram  

 

 


12

 

  dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum et ait loquere  

 

 


13

 

  dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat eiectum suum  

 

 


14

 

  omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est  

 

 


15

 

  nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc praesente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillae suae  

 

 


16

 

  et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei  

 

 


17

 

  dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum  

 

 


18

 

  et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex  

 

 


19

 

  et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec  

 

 


20

 

  ut verterem figuram sermonis huius servus tuus Ioab praecepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intellegas omnia super terram  

 

 


21

 

  et ait rex ad Ioab ecce placatus feci verbum tuum vade igitur et revoca puerum Absalom  

 

 


22

 

  cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Ioab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui  

 

 


23

 

  surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem  

 

 


24

 

  dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit  

 

 


25

 

  porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula  

 

 


26

 

  et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum caesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico  

 

 


27

 

  nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma  

 

 


28

 

  mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit  

 

 


29

 

  misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad eum cumque secundo misisset et ille noluisset venire  

 

 


30

 

  dixit servis suis scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igni  

 

 


31

 

  surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni  

 

 


32

 

  et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est iniquitatis meae interficiat me  

 

 


33

 

  ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem terrae coram eo osculatusque est rex Absalom  

 

 


2nd Samuel 15

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: