Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

1st Samuel 22

The First Book of Samuel

Return to Index

Chapter 23

1

 

  et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant Ceila et diripiunt areas  

 

 


2

 

  consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila  

 

 


3

 

  et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum  

 

 


4

 

  rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua  

 

 


5

 

  abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilae  

 

 


6

 

  porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat  

 

 


7

 

  nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portae et serae  

 

 


8

 

  et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius  

 

 


9

 

  quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod  

 

 


10

 

  et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me  

 

 


11

 

  si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet  

 

 


12

 

  dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent  

 

 


13

 

  surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire  

 

 


14

 

  morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eius  

 

 


15

 

  et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva  

 

 


16

 

  et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei  

 

 


17

 

  ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc  

 

 


18

 

  percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam  

 

 


19

 

  ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram deserti  

 

 


20

 

  nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis  

 

 


21

 

  dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem meam  

 

 


22

 

  abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi recogitat enim de me quod callide insidier ei  

 

 


23

 

  considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus Iuda  

 

 


24

 

  at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Iesimuth  

 

 


25

 

  ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon  

 

 


26

 

  et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent eos  

 

 


27

 

  et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam infuderunt se Philisthim super terram  

 

 


28

 

  reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem  

 

 


1st Samuel 24

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: