Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Judges 1

The Book of Judges

Return to Index

Chapter 2

1

 

  ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum  

 

 


2

 

  ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae huius et aras eorum subverteretis et noluistis audire vocem meam cur hoc fecistis  

 

 


3

 

  quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam  

 

 


4

 

  cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israhel elevaverunt vocem suam et fleverunt  

 

 


5

 

  et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino  

 

 


6

 

  dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii Israhel unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam  

 

 


7

 

  servieruntque Domino cunctis diebus eius et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quae fecerat cum Israhel  

 

 


8

 

  mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum  

 

 


9

 

  et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas  

 

 


10

 

  omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat cum Israhel  

 

 


11

 

  feceruntque filii Israhel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim  

 

 


12

 

  ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum  

 

 


13

 

  dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth  

 

 


14

 

  iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis  

 

 


15

 

  sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et iuravit eis et vehementer adflicti sunt  

 

 


16

 

  suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de vastantium manibus sed nec illos audire voluerunt  

 

 


17

 

  fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria  

 

 


18

 

  cumque Dominus iudices suscitaret in diebus eorum flectebatur misericordia et audiebat adflictorum gemitus et liberabat eos de caede vastantium  

 

 


19

 

  postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo maiora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant  

 

 


20

 

  iratusque est furor Domini in Israhel et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit  

 

 


21

 

  et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est  

 

 


22

 

  ut in ipsis experiar Israhel utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non  

 

 


23

 

  dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere noluit nec tradidit in manibus Iosue  

 

 


Judges 3

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: