Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Deuteronomy 15

The Fifth Book of Moses, called Deuteronomy

Return to Index

Chapter 16

1

 

  observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte  

 

 


2

 

  immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi  

 

 


3

 

  non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae  

 

 


4

 

  non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane  

 

 


5

 

  non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi  

 

 


6

 

  sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Aegypto  

 

 


7

 

  et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua  

 

 


8

 

  sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus  

 

 


9

 

  septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris  

 

 


10

 

  et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui  

 

 


11

 

  et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi  

 

 


12

 

  et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies quae praecepta sunt  

 

 


13

 

  sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas  

 

 


14

 

  et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt  

 

 


15

 

  septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia  

 

 


16

 

  tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus  

 

 


17

 

  sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei  

 

 


18

 

  iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio  

 

 


19

 

  nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum  

 

 


20

 

  iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi  

 

 


21

 

  non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui  

 

 


22

 

  nec facies tibi atque constitues statuam quae odit Dominus Deus tuus  

 

 


Deuteronomy 17

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: