Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Deuteronomy 7

The Fifth Book of Moses, called Deuteronomy

Return to Index

Chapter 8

1

 

  omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris  

 

 


2

 

  et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non  

 

 


3

 

  adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini  

 

 


4

 

  vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est  

 

 


5

 

  ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te  

 

 


6

 

  ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum  

 

 


7

 

  Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi  

 

 


8

 

  terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellis  

 

 


9

 

  ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus eius aeris metalla fodiuntur  

 

 


10

 

  ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi  

 

 


11

 

  observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie  

 

 


12

 

  ne postquam comederis et satiatus domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis  

 

 


13

 

  habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam  

 

 


14

 

  elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis  

 

 


15

 

  et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima  

 

 


16

 

  et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui  

 

 


17

 

  ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt  

 

 


18

 

  sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires praebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis sicut praesens indicat dies  

 

 


19

 

  sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereas  

 

 


20

 

  sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri  

 

 


Deuteronomy 9

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: