Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Numbers 10

The Fourth Book of Moses, called Numbers

Return to Index

Chapter 11

1

 

  interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem  

 

 


2

 

  cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis  

 

 


3

 

  vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini  

 

 


4

 

  vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes  

 

 


5

 

  recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia  

 

 


6

 

  anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man  

 

 


7

 

  erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii  

 

 


8

 

  circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati  

 

 


9

 

  cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man  

 

 


10

 

  audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est  

 

 


11

 

  et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super me  

 

 


12

 

  numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum  

 

 


13

 

  unde mihi carnes ut dem tantae multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus  

 

 


14

 

  non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est  

 

 


15

 

  sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis  

 

 


16

 

  et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecum  

 

 


17

 

  ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris  

 

 


18

 

  populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis  

 

 


19

 

  non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem  

 

 


20

 

  sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto  

 

 


21

 

  et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro  

 

 


22

 

  numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient  

 

 


23

 

  cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur  

 

 


24

 

  venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculum  

 

 


25

 

  descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt  

 

 


26

 

  remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum  

 

 


27

 

  cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris  

 

 


28

 

  statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos  

 

 


29

 

  at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum  

 

 


30

 

  reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra  

 

 


31

 

  ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram  

 

 


32

 

  surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum  

 

 


33

 

  adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis  

 

 


34

 

  vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibi  

 

 


Numbers 12

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: